LIGANDI et Solvendi arcanum

LIGANDI et Solvendi arcanum
LIGANDI et Solvendi arcanum
s. mysterium fundamentale, Theologiae et Iurisprudentiae apud Hebraeos velut Encyclopaedia fuit. Cum enim varii essent inter illos Presbyteri, quidam Iudiciariae facultatis omnimodae, quae iurisdictionis contentionsae esset, sive criminalis, sive civilis, capaces erant, dicebanturque Presbyteri universales, et munere tam docendi in Iure Hebraico ac publice respondendi, quam iudicandi universim, quoties scilicet sussiciendi essent Iudices eiusmodi donabantur. Praeter hos, qui creati et ordinati erant ordinatione summâ, fuêre alii etiam cum creati tum non creati, qui Presbyterorum nomlne quoque ac dignitate vulgari qualicumque fruebantur; interim et dignitate et nomine, ut et facultate, et Universalibus illis et inter se, varie impares. Et creatorum huiusmodi, quos Particulares vocare liceat, quidam iudiciariâ quidem facultate, sed quae tantum circa causas civiles s. pecuniarias versaretur, in ipsa creation is formula donabantur; adeoque Synedriis fpêre Trium viralibus solummodo inde idonei. Alii nulla omnino facultate iudiciaria s. id genus Magisterio donabantur, sed illo tantum, quod in docendi et explicandi Iuris Hebraici nodos ac dubia per Responsa quoties consulerentur, s. casus conscientiae extricandi munere publico consistebat; quod itidem interdum erat generale, ad casus eiusmodi omnigenos attinens, interdum etiam adeo particulare, ut ad haec vel illa eiusmodi Casuum singularia genera, pro ordinantium arbitrio restringeretur. Atque hoc idem erat, quod Potestas s. facultas decernendi circa Ligatum et Solutum, ut vocant, s. Vetitum et Licitum, i. e. facult as Ligandi et Solvendi. Quae tamen potestas interdum negata, in ipsa Ordinatione, ei etiam qui alias in plenariam facultatem Iudiciariam, quae Forensis erat ordinaretur; quinetiam tempore subinde ordinario circumscribebatur. Sed nemo huiusmodi ordinationis particularis capax erat, qui non etiam generali satis videretur idoneus, uti quidem Maimonides contendit, ex Gemara utraque Ad Misn. c. 1. tit. San. cum ait: In more positumerat, ordinare quemcumque vellent, ad resparticulares, modo interim ipserebus omnimodis esset idoneus. Sapientem pracellentem, qui idoneus ad decernendum circa Legem universam, fas erat Synedrio ordinare, et dare ei facultatem Iudiciariam (forensem omnigenam) ita tamen us neutiquam Ligandi et Solvendi s. publice in casibus conscientiae respondendi, facultati sese immisceret; aut dare ei facultatem eiusmodi Ligandi et Solvendi, sed minime iudicandi nequidem iudicia civilia s. pecuniaria; aut daret facultatem illam viramque, minime tamen Iudicia criminalia iudicandi; aut criminalia iudicandi; neque tamen solvendi s. responsa publice dandi, de Primogenitorum maculis s. vitiis; aut dare ei facultatem solvendi vota tantummodo, aut intuendi, et sic solvendo aut ligando decernendi, de maculis aliisque quibuscumque similibus. Atque ita fas erat Ordinantibus, dare facultatem tempore praefinit am et dicere Ordinato, sit tibi facult as Iudiciaria s. decretoria illa (circa solvenda et liganda) usque dum huc venerit Princeps etc. Atque illud de Ligato et Soluto hoc in sensu, millies apud Talmudicos occurrit. Magister autem aut Schola altera Ligat, i. e. illicitum pronuntiat; alla Solvit, s. pronuntiar licitum hoc vel illud, circa sanguinem, adipem, fructus, alia esculenta, corporis vitia, id genus innumera, in sacra Lege, occurrentia. Unde etiam libriquamplurimi eodem titulo fruntur, qui plane casuum conscientiae volumina Iudaeis sunt. Inde habentur Solutum et Ligatum Rabbi Ionae, Rabbi Nathan, R. Isaac Durensis et perplures eiusm odi alii. Titulus quoque integer in Talmude utroque s. Misna habetur Horaijoth s. Decreta aut Canones dictus, qui fusiorem disciplinam, circa illustriora Synedriorum maxime decreta, de casibus conscientiae, adeoque de peccatiex errore et scientia discrimine inde pendente continet. Dicitur vero scientia illa s. facultas Ligandi et Solvendi a Magistris aliquot, Mysterium fundamentale Ligati et Soluti. Unde R. Ioseph Hyssopaeus, in Paropside argent. ad Fil. Versare, inquit, interdum in Grammatica aut in contextu Biblico. Sed magnam partem occupationis tuae pone in Gemara, ut scias Arcanum Fundamenti, Vetitum ac Licitum, et distinctionem inter vitiatum et rectum. Ita vertit Ioh. Mercerus, quod plane inn vit, ac verti potest, Arcanum, s. Mysterium fundamentale Ligandi et Solvendi etc. Ioh. Selden. de Synedr. Parte 2. c. 7. §. 2. Vide quoque infra, in voce Lytae; et de ligandi solvendique in Eccl. potestate Apostolis concessa, a Servatore nostro, Matth. c. 16. v. 19. et c. 18. v. 18. Commentatores sacros. Addam hoc saltem, latere in verbis hisce elegantem metaph. ab antiquissimo ritu nodis (clavium adhuc usu ignorato) claudendi, quae clausa vellent, corumque solutione aperiendi rursus: ligare enim hîc idem, quod claudere, et solvere, quod aperire, uti ex locis hisce liquet. Vide infra in voce Lignum, item Nodus. Alia notio vocis est, cum oves apud Hebraeos ligatae, et agni ligati dicuntur: intelliguntur enim obesissimi et pinguissimi, quod animalia saginanda ligari solerent, uti pluribus docet Sam. Bochart. ad l. Gen. c. 31. v. 41. et 42. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. et infra dicemus in voce Pecus de ligatione reorum, vide aliquid supra Lictor. At Ligaturae apud citerioris aevi Scriptores, dicuntur amuleta quaedam ad arcendos et depellendos morbos, aut de collo suspendi, aut circa alias corporis partes alligari solita; qualium magnâ mole scripta sua refersisse Xenocratem Aphrodisisensem et Pamphilum quendam refert Galen. Simplic. pharmac. l. 6. Vide hîc passim. inprimis ubide Magica Medicina, et verbo obligare. De Ligulae ligatura, dicemus infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”